Psalms 92

Laus Cantici ipsi David in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur. Parata sedes tua ex tunc: a sæculo tu es. Elevaverunt flumina Domine: elevaverunt flumina vocem suam. Elevaverunt flumina fluctus suos, a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis: domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudinem dierum.
Copyright information for VulgCH