Psalms 93

Psalmus ipsi David, Quarta sabbati. Deus ultionum Dominus: Deus ultionum libere egit. Exaltare qui iudicas terram: redde retributionem superbis. Usquequo peccatores Domine: usquequo peccatores gloriabuntur: Effabuntur, et loquentur iniquitatem: loquentur omnes, qui operantur iniustitiam? Populum tuum Domine humiliaverunt: et hereditatem tuam vexaverunt. Viduam, et advenam interfecerunt: et pupillos occiderunt. Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Iacob. Intelligite insipientes in populo: et stulti aliquando sapite. Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat? 10 Qui corripit gentes, non arguet: qui docet hominem scientiam? 11 Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt. 12 Beatus homo, quem tu erudieris Domine: et de lege tua docueris eum. 13 Ut mitiges ei a diebus malis: donec fodiatur peccatori fovea. 14 Quia non repellet Dominus plebem suam: et hereditatem suam non derelinquet. 15 Quoadusque iustitia convertatur in iudicium: et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde. 16 Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? 17 Nisi quia Dominus adiuvit me: paulominus habitasset in inferno anima mea. 18 Si dicebam: Motus est pes meus: misericordia tua Domine adiuvabat me. 19 Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo: consolationes tuæ lætificaverunt animam meam. 20 Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis: qui fingis laborem in præcepto? 21 Captabunt in animam iusti: et sanguinem innocentem condemnabunt. 22 Et factus est mihi Dominus in refugium: et Deus meus in adiutorium spei meæ. 23 Et reddet illis iniquitatem ipsorum: et in malitia eorum disperdet eos: disperdet illos Dominus Deus noster.
Copyright information for VulgCH