Psalms 99

Psalmus in confessione. Iubilate Deo omnis terra: servite Domino in lætitia. Introite in conspectu eius, in exultatione. Scitote quoniam Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos: Populus eius, et oves pascuæ eius: introite portas eius in confessione, atria eius in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen eius: quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius.
Copyright information for VulgCH