Sir 2

Fili accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia, et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis. Sustine sustentationes Dei: coniungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe: quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. Crede Deo, et recuperabit te. et dirige viam tuam, et spera in illum. Serva timorem illius, et in illo veterasce. Metuentes Dominum sustinete misericordiam eius: et non deflectatis ab illo ne cadatis. Qui timetis Dominum, credite illi: et non evacuabitur merces vestra. Qui timetis Dominum, sperate in illum: et in oblectationem veniet vobis misericordia. 10 Qui timetis Dominum diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. 11 Respicite filii nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est. 12 Quis enim permansit in mandatis eius, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? 13 Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata: et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. 14 Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis. 15 Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo: et ideo non protegentur ab eo. 16 Væ his, qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas. 17 Et quid facient, cum inspicere cœperit Dominus? 18 Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum, conservabunt viam illius. 19 Qui timent Dominum, inquirent quæ beneplacita sunt ei: et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. 20 Qui timent Dominum, præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. 21 Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, 22 dicentes: Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. 23 Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.
Copyright information for VulgCH