Sir 40

Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ, in matrem omnium. Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio expectationis, et dies finitionis: a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere: ab eo, qui utitur hyacintho, et portat coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio, et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam eius. Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus. Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli. In tempore salutis suæ exurrexit, et admirans ad nullum timorem: cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum. Ad hæc mors, sanguis, contentio, et romphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella: 10 super iniquos creata sunt hæc omnia, et propter illos factus est cataclysmus. 11 Omnia, quæ de terra sunt, in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur. 12 Omne munus, et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit. 13 Substantiæ iniustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt. 14 In aperiendo manus suas lætabitur: sic prævaricatores in consummatione tabescent. 15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immundæ super cacumen petræ sonant. 16 Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur. 17 Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet. 18 Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum. 19 Filii, et ædificatio civitatis confirmabit nomen, et super hæc mulier immaculata computabitur. 20 Vinum et musica lætificant cor: et super utraque dilectio sapientiæ. 21 Tibiæ, et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis. 22 Gratiam, et speciem desiderabit oculus tuus, et super hæc virides sationes. 23 Amicus, et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro. 24 Fratres in adiutorium in tempore tribulationis, et super eos misericordia liberabit. 25 Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum. 26 Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini. 27 Non est in timore Domini minoratio, et non est in eo inquirere adiutorium. 28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum. 29 Fili in tempore vitæ tuæ ne indigeas: melius est enim mori, quam indigere. 30 Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in cogitatione victus. alit enim animam suam cibis alienis. 31 Vir autem disciplinatus, et eruditus custodiet se. 32 In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre eius ignis ardebit.
Copyright information for VulgCH