Sir 47

Post hæc surrexit Nathan propheta in diebus David. Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israel. Cum leonibus lusit quasi cum agnis: et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium in iuventute sua. Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente? In tollendo manum, saxo fundæ deiecit exultationem Goliæ: nam invocavit Dominum omnipotentem, et dedit in dextera eius tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suæ. Sic in decem millibus glorificavit eum, et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriæ: contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem: contrivit cornu ipsorum usque in æternum. In omni opere dedit confessionem Sancto, et Excelso in verbo gloriæ. 10 De omni corde suo laudavit Dominum, et dilexit Deum, qui fecit illum: et dedit illi contra inimicos potentiam: 11 Et stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos. 12 et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitæ, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem. 13 Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in æternum cornu eius: et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriæ in Israel. 14 Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum. 15 Salomon imperavit in diebus pacis, cui subiecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum: quemadmodum eruditus es in iuventute tua, 16 et impletus es, quasi flumen, sapientia, et terram retexit anima tua. 17 Et replesti in comparationibus ænigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua. 18 In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus miratæ sunt terræ, 19 et in nomine Domini Dei, cui est cognomen, Deus Israel. 20 Collegisti quasi auricalcum aurum, et ut plumbum complesti argentum, 21 et inclinasti femora tua mulieribus: potestatem habuisti in corpore tuo, 22 dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam, 23 ut faceres imperium bipartitum, et ex Ephraim imperare imperium durum. 24 Deus autem non derelinquet misericordiam suam, et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui: et semen eius, qui diligit Dominum non corrumpet. 25 Dedit autem reliquum Iacob, et David de ipsa stirpe. 26 Et finem habuit Salomon cum patribus suis. 27 Et dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam, 28 et imminutum a prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo: 29 et Ieroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israel, et dedit viam peccandi Ephraim, et plurima redundaverunt peccata ipsorum. 30 Valde averterunt illos a terra sua. 31 Et quæsivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio, et ab omnibus peccatis liberavit eos.
Copyright information for VulgCH