Tob 11

Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. Dixitque Angelus: Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum. Si placet itaque tibi, præcedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiæ, simul cum coniuge tua, et cum animalibus. Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt. Anna autem sedebat secus viam, quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo. Et dum ex eodem loco specularetur adventum eius, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum: currensque nunciavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus. Dixitque Raphael ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. Statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis, quod portas tecum. scias enim quoniam mox aperientur oculi eius, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit. Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via: et quasi nuncius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat. 10 Et consurgens cæcus pater eius, cœpit offendens pedibus currere: et data manu puero, occurrit obviam filio suo. 11 Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio. 12 Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt. 13 Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui. 14 Et sustinuit quasi dimidiam fere horam: et cœpit albugo ex oculis eius, quasi membrana ovi, egredi. 15 Quam apprehendens Tobias traxit ab oculis eius, statimque visum recepit. 16 Et glorificabant Deum, ipse videlicet, et uxor eius, et omnes qui sciebant eum. 17 Dicebatque Tobias: Benedico te Domine Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me: et ecce ego video Tobiam filium meum. 18 Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii eius, et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris: sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo: 19 et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem, qui eum duxerat. 20 Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ, gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus. 21 Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.
Copyright information for VulgCH