1 Chronicles 24
1porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar 2mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar 3et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium 4inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo 5porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar 6descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar 7exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae 8tertia Arim quarta Seorim 9quinta Melchia sexta Maiman 10septima Accos octava Abia 11nona Hiesu decima Sechenia 12undecima Eliasib duodecima Iacim 13tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal 14quintadecima Belga sextadecima Emmer 15septimadecima Ezir octavadecima Hapses 16nonadecima Phetheia vicesima Iezecel 17vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul 18vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau 19hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel 20porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia 21de filiis quoque Roobiae princeps Iesias 22Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath 23filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus 24filius Ozihel Micha filius Micha Samir 25frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias 26filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno 27filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri 28porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos 29filius vero Cis Ierahemel 30filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum 31miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat
Copyright information for
VulgJ