1 Corinthians 12
1de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres 2scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes 3ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto 4divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus 5et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus 6et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus 7unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem 8alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum 9alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu 10alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum 11haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult 12sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus 13etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus 14nam et corpus non est unum membrum sed multa 15si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore 16et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore 17si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus 18nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit 19quod si essent omnia unum membrum ubi corpus 20nunc autem multa quidem membra unum autem corpus 21non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii 22sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt 23et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent 24honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem 25ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra 26et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra 27vos autem estis corpus Christi et membra de membro 28et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum 29numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores 30numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur 31aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro
Copyright information for
VulgJ