1 Corinthians 15
1notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis 2per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis 3tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas 4et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas 5et quia visus est Cephae et post haec undecim 6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt 7deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus 8novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi 9ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei 10gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum 11sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis 12si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est 13si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit 14si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra 15invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt 16nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit 17quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris 18ergo et qui dormierunt in Christo perierunt 19si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus 20nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium 21quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum 22et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur 23unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius 24deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem 25oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius 26novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat 27omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia 28cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus 29alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis 30ut quid et nos periclitamur omni hora 31cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro 32si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur 33nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala 34evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor 35sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt 36insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur 37et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum 38Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus 39non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium 40et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium 41alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate 42sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione 43seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute 44seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est 45factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem 46sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale 47primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis 48qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes 49igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis 50hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit 51ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur 52in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur 53oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem 54cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria 55ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus 56stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex 57Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 58itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino
Copyright information for
VulgJ