1 Esdras 6

1in secundo autem anno regni Darii prophetavit Aggeus et Zaccharias filius Addin prophetae apud Iudaeam et in Hierusalem in nomine Domini Dei Israhel super eos. 2tunc stans Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech inchoaverunt aedificare domum Domini quae est in Hierusalem, 3cum adessent eis prophetae Domini et adiuvarent eos. in ipso tempore venit ad illos Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius 4et dixerunt eis: quo praecipiente vobis domum hanc aedificatis et tectum istud et alia omnia perficitis? et qui sunt structores qui haec aedificant? 5et habuerunt gratiam visitationis factae super eos qui erant ex captivitate a Domino seniores Iudaeorum. 6et non sunt inpediti aedificare, donec significaretur Dario de omnibus istis et responsum acciperetur. 7exemplum epistulae quam miserunt Dario: Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius in Syria et Foenice praesides regi Dario salutem. 8omnia nota sint domino nostro regi, quia cum advenissemus in regionem Iudaeae et introissemus in Hierusalem, invenimus Iudaeos aedificantes domum Domini Dei magnam 9et templum ex lapidibus politis magnis et pretiosis materiis in parietibus; 10et opera illa instanter fieri, et suffragare et prosperare in manibus eorum, et in omni gloria quam diligentissime perfici. 11tunc interrogavimus seniores dicentes: quo permittente vobis aedificatis domum istam et opera haec fundatis? 12ideo autem interrogavimus eos, ut notum faceremus tibi homines et praepositos, et nominum scripturam praepositorum postulavimus illos. 13at illi responderunt nobis dicentes: nos sumus servi Domini, qui fecit caelum et terram. 14et aedificabatur haec domus ante istos annos multos a rege Israhel magno et fortissimo et consummata est. 15et quoniam patres nostri exacerbantes erant, peccaverunt in Dominum Israhel, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babyloniae, regis Chaldeorum. 16et domum istam demolientes incenderunt et populum captivum duxerunt in Babyloniam. 17in primo autem anno regnante Cyro in regione Babyloniae, scripsit Cyrus rex domum hanc aedificare. 18et illa sacra vasa aurea et argentea, quae extulerat Nabuchodonosor de domo quae est in Hierusalem et consecraverat ea in suo templo, rursus protulit ea Cyrus rex de templo quod erat in Babylonia, et tradita sunt Zorobabel et Salamanassaro subregulo. 19et praeceptum est eis, ut ferrent haec vasa et reponerent in templo quod erat in Hierusalem, et templum ipsum Domini aedificare in loco suo. 20tunc Salamanassarus subiecit fundamenta domus Domini quae est in Hierusalem, et exinde usque nunc aedificatur et non accepit consummationem. 21nunc ergo si hoc iudicatur, rex, perquiratur in regalibus bibliothecis Cyri regis quae sunt in Babylonia. 22et si inventum fuerit consilio Cyri regis coeptam esse structuram domus Domini quae est in Hierusalem, et iudicabitur a domino rege nostro, scribat de his nobis. 23tunc rex Darius praecepit inquiri in bibliothecis quae erant in Babylonia, et inventus est in Ecbathanis, oppido quod est in Media regione, locus unus in quo scripta erant ista: 24anno primo regnante Cyro, rex Cyrus praecepit domum Domini quae est in Hierusalem aedificare, ubi incendebant igni adsiduo; 25cuius altitudo sit cubitorum sexaginta, et latitudo cubitorum sexaginta, quadratum lapidibus politis tribus, et meniano ligneo eiusdem regionis et meniano uno novo; et inpendia dari de domo Cyri regis; 26et sacra vasa domus Domini tam aurea quam argentea, quae extulit Nabuchodonosor de domo quae erat in Hierusalem in Babyloniam, restitui in domum quae est in Hierusalem ubi erant posita ut ponantur illic. 27et praecepit curam agere Sisennem, subregulum Syriae et Foenices, et Satrabozanen et sodales eius et qui ordinati erant in Syria et Foenice praesides, ut abstinerent se ab eodem loco; sinere autem puerum Domini Zorobabel et subregulum Iudaeae et seniores Iudaeorum domum Domini illam aedificare eodem loco. 28et ego quoque praecepi in totum aedificare et prospici, ut adiuvent eos qui sunt ex captivitate Iudaeorum, donec consummetur templum aedis Domini; 29et ab exactione tributorum Syriae Coeles et Foenicis diligenter quantitatem dari his hominibus ad sacrificium Domini, Zorobabel praefecto ad tauros et arietes et agnos, 30similiter autem et frumentum et sal et vinum et oleum instanter per singulos annos, prout sacerdotes qui sunt in Hierusalem dictaverunt consumi cotidie sine ulla dilatione, 31ut offerantur libationes Deo summo pro rege et pueris eius, et orent pro ipsorum vita. 32et denuntietur ut quicumque transgressi fuerint aliquid ex his quae scripta sunt aut spreverint, accipiatur lignum de suis propriis et super hoc suspendantur, et bona ipsorum regi adscribantur. 33propterea et Dominus, cuius nomen invocatum est ibi, exterminet omnem regem et gentem qui manum suam extenderit prohibere aut male tractare domum Domini illam quae est in Hierusalem. 34ego Darius rex decrevi quam diligentissime secundum haec fieri.

Copyright information for VulgJ