1 Maccabees 9
1interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudaeam et dextrum cornu cum illis 2et abierunt viam quae ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas 3et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt exercitum ad Hierusalem 4et surrexerunt et abierunt in Berea viginti milia virorum et duo milia equitum 5et Iudas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo electi 6et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri 7et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est 8et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos 9et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus 10et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae 11et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii praeibant exercitum et primi certaminis omnes potentes 12Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis 13exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iudae etiam ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est proelium a mane usque ad vesperam 14et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde 15et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti 16et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo 17et ingravatum est proelium et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis 18et Iudas cecidit et ceteri fugerunt 19et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin 20et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et lugebant dies multos 21et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israhel 22et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde 23et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem 24in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis 25et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos regionis 26et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat 27et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israhel 28et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae 29ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostrae 30nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum 31et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui 32et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere 33et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam lacus Asphar 34et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem 35et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos ut commendaret illis adparatum suum qui erat copiosus 36et exierunt filii Iambri ex Madabas et conprehenderunt Iohannem et omnia quae habebat et abierunt habentes ea 37post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna 38et recordati sunt sanguinis Iohannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis 39et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis 40et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum 41et conversae sunt nuptiae in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum 42et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis 43et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute multa 44et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius 45ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde et ripae et paludes et saltus et non est locus devertendi 46nunc ergo clamate in caelum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum 47et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et devertit ab eo retro 48et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem 49et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi sunt Hierusalem 50et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem quae erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris 51et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israhel 52et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et adparatum escarum 53et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia 54et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo praecepit Alchimus destrui muros domus sanctae interioris et destrui opera prophetarum et coepit destruere 55in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua 56et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno 57et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus 58et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte 59et abierunt et consilium ei dederunt 60et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum 61et adprehendit de viris regionis qui principes erant malitiae quinquaginta viros et occidit eos 62et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in Bethbessi quae est in deserto et struxit diruta eius et firmaverunt eam 63et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his qui de Iuda erant denuntiavit 64et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit eam dies multos et fecit machinas 65et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero 66et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus 67Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et succenderunt machinas 68et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis 69et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam 70et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos conponere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem 71et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vitae eius 72et reddidit ei captivitatem quam prius erat praedatus de terra Iuda et conversus abiit in terram suam et non adposuit amplius venire in fines eius 73et cessavit gladius ex Israhel et habitavit Ionathas in Machemas et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminavit impios ex Israhel
Copyright information for
VulgJ