Daniel 3
1Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Duram provinciae Babylonis 2itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex 3tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor 4et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus et linguis 5in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex 6si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis 7post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex 8statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei accusaverunt Iudaeos 9dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive 10tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream 11si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentem 12sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant 13tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerentur Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis 14pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac Misac et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis 15nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea 16respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi 17ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare 18quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus 19tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat 20et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem 21et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis 22nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma ignis 23Viri autem hi tres id est Sidrach Misach et Abdenago ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati 24Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino 25Stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait 26Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabile et gloriosum nomen tuum in saecula 27quia iustus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia iudicia tua vera 28Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra 29Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus 30et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset 31omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero iudicio fecisti 32et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram 33Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te 34Ne quaesumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum 35neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum 36quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et sicut arenam quae est in littore maris 37quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra 38Et non est in tempore hoc princeps et dux et propheta neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te 39ut possimus invenire misericordiam tuam sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur 40Sicut in holocausto arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi quoniam non est confusio confidentibus in te 41Et nunc sequimur te in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam 42Ne confundas nos sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae 43Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo Domine 44et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala confundantur in omni potentia tua et robur eorum conteratur 45et sciant quia tu es Dominus Deus solus et gloriosus super orbem terrarum 46Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem naphtha et stuppa et pice et malleolis 47et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem 48et erupit et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis 49Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace 50et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quidquam molestiae intulit 51Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant et glorificabant et benedicebant Deum in fornace dicentes 52Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula et benedictum nomen gloriae tutae sanctum et laudabile et superexaltatum in omnibus saeculis 53Benedictus es in templo sancto gloriae tuae et superlaudabilis et supergloriosus in saecula 54Benedictus es in throno regni tui et superlaudabilis et superexaltatus in saecula 55Benedictus es qui intueris abyssos et sedes super cherubim et laudabilis et superexaltatus in saecula 56Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula 57Benedicite omnia opera Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula 58Benedicite Angeli Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula 59Benedicite caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula 60Benedicite aquae omnes quae super caelos sunt Domino laudate et superexaltate eum in saecula 61Benedicite omnes virtutes Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula 62Benedicite sol et luna Domino laudate et superexaltate eum in saecula 63Benedicite stellae caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula 64Benedicite omnis imber et ros Domino laudate et superexaltate eum in saecula 65Benedicite omnes spiritus Dei Domino laudate et superexaltate eum in saecula 66Benedicite ignis et aestus Domino laudate et superexaltate eum in saecula 67Benedicite frigus et aestus Domino laudate et superexaltate eum in saecula 68Benedicite rores et pruina Domino laudate et superexaltate eum in saecula 69Benedicite gelu et frigus Domino laudate et superexaltate eum in saecula 70Benedicite glacies et nives Domino laudate et superexaltate eum in saecula 71Benedicite noctes et dies Domino laudate et superexaltate eum in saecula 72Benedicite lux et tenebrae Domino laudate et superexaltate eum in saecula 73Benedicite fulgura et nubes Domino laudate et superexaltate eum in saecula 74Benedicat terra Dominum laudet et superexaltet eum in saecula 75Benedicite montes et colles Domino laudate et superexaltate eum in saecula 76Benedicite universa germinantia in terra Domino laudate et superexaltate eum in saecula 77Benedicite fontes Domino laudate et superexaltate eum in saecula 78Benedicite maria et flumina Domino laudate et superexaltate eum in saecula 79Benedicite cete et omnia quae moventur in aquis Domino laudate et superexaltate eum in saecula 80Benedicite omnes volucres caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula 81Benedicite omnes bestiae et pecora Domino laudate et superexaltate eum in saecula 82Benedicite filii hominum Domino laudate et superexaltate eum in saecula 83Benedicat Israel Dominum laudet et superexaltet eum in saecula 84Benedicite sacerdotes Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula 85Benedicite servi Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula 86Benedicite spiritus et animae iustorum Domino laudate et superexaltate eum in saecula 87Benedicite sancti et humiles corde Domino laudate et superexaltate eum in saecula 88Benedicite Anania Azaria Misael Domino laudate et superexaltate eum in saecula Quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit nos de medio ardentis flammae et de medio ignis eruit nos 89Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 90Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum laudate et confitemini ei quia in omnia saecula misericordia eius 91Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere et ait optimatibus suis Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos Qui respondentes regi dixerunt Vere rex 92Respondit et ait Ecce ego video quattuor viros solutos et ambulantes in medio ignis et nihil corruptionis in eis est et species quarti similis filio Dei 93Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait Sidrach Misach et Abdenago servi Dei excelsi egredimini et venite Statimque egressi sunt Sidrach Misach et Abdenago de medio ignis 94Et congregati satrapae et magistratus et iudices et potentes regis contemplabantur viros illos quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum et capillus capitis eorum non esset adustus et sarabala eorum non fuissent immutata et odor ignis non transisset per eos 95Et erumpens Nabuchodonosor ait Benedictus Deus eorum Sidrach videlicet Misach et Abdenago qui misit angelum suum et eruit servos suos qui crediderunt in eum et verbum regis immutaverunt et tradiderunt corpora sua ne servirent et ne adorarent omnem deum excepto Deo suo 96A me ergo positum est hoc decretum ut omnis populus tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach Misach et Abdenago dispereat et domus eius vastetur neque enim est alius Deus qui possit ita salvare 97Tunc rex promovit Sidrach Misach et Abdenago in provincia Babylonis 98NABUCHODONOSOR rex omnibus populis gentibus et linguis qui habitant in universa terra pax vobis multiplicetur 99Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus Placuit ergo mihi praedicare 100signa eius quia magna sunt et mirabilia eius quia fortia et regnum eius regnum sempiternum et potestas eius in generationem et generationem
Copyright information for
VulgJ