Job 33
1audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta 2ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis 3simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur 4spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me 5si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste 6ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum 7verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis 8dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi 9mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me 10quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi 11posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas 12hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine 13adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi 14semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit 15per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo 16tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam 17ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia 18eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium 19increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit 20abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis 21tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur 22adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis 23si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem 24miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier 25consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae 26deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam 27respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi 28liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret 29ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos 30ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium 31adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar 32si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum 33quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam
Copyright information for
VulgJ