Leviticus 6
1locutus est Dominus ad Mosen dicens 2anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit 3sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines 4convicta delicti reddet 5omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat 6pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti 7qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit 8locutus est Dominus ad Mosen dicens 9praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit 10vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare 11spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet 12ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum 13ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari 14haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari 15tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino 16reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi 17ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto 18mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur 19et locutus est Dominus ad Mosen dicens 20haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere 21quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino 22sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari 23omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo 24locutus est Dominus ad Mosen dicens 25loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est 26sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi 27quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto 28vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua 29omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est 30hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni
Copyright information for
VulgJ