Mark 6
1et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui 2et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur 3nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo 4et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua 5et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit 6et mirabatur propter incredulitatem eorum 7et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum 8et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes 9sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis 10et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde 11et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis 12et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent 13et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant 14et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo 15alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis 16quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit 17ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam 18dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui 19Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat 20Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat 21et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae 22cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi 23et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei 24quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae 25cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae 26et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare 27sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere 28et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae 29quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento 30et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant 31et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant 32et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum 33et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos 34et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa 35et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit 36dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent 37et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare 38et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces 39et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum 40et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos 41et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus 42et manducaverunt omnes et saturati sunt 43et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus 44erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum 45et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum 46et cum dimisisset eos abiit in montem orare 47et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra 48et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos 49at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt 50omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere 51et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant 52non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum 53et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt 54cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum 55et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse 56et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant
Copyright information for
VulgJ