Matthew 15
1tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes 2quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant 3ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram 4nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur 5vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit 6et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram 7hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens 8populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me 9sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum 10et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite 11non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem 12tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt 13at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur 14sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt 15respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam 16at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis 17non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur 18quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem 19de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae 20haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem 21et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis 22et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur 23qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos 24ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel 25at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me 26qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus 27at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum 28tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora 29et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi 30et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos 31ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel 32Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via 33et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam 34et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos 35et praecepit turbae ut discumberet super terram 36et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo 37et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas 38erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres 39et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan
Copyright information for
VulgJ