Matthew 26
1et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis 2scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur 3tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas 4et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent 5dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo 6cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi 7accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis 8videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec 9potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus 10sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me 11nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis 12mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit 13amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius 14tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum 15et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos 16et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet 17prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha 18at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis 19et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha 20vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis 21et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est 22et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine 23at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet 24Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille 25respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti 26cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum 27et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes 28hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum 29dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei 30et hymno dicto exierunt in montem Oliveti 31tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis 32postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam 33respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor 34ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis 35ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt 36tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem 37et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse 38tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum 39et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu 40et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum 41vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma 42iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua 43et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati 44et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens 45tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum 46surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit 47adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi 48qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum 49et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum 50dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum 51et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius 52tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt 53an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum 54quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri 55in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis 56hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt 57at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant 58Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem 59principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent 60et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes 61et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud 62et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur 63Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei 64dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli 65tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam 66quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis 67tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt 68dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit 69Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras 70at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis 71exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno 72et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem 73et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit 74tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit 75et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare
Copyright information for
VulgJ