Matthew 27
1mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent 2et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi 3tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus 4dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris 5et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit 6principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est 7consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum 8propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem 9tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel 10et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus 11Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis 12et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit 13tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia 14et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer 15per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent 16habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas 17congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus 18sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum 19sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum 20princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent 21respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban 22dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus 23dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur 24videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis 25et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros 26tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur 27tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem 28et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei 29et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum 30et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius 31et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent 32exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius 33et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus 34et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere 35postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes 36et sedentes servabant eum 37et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum 38tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris 39praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua 40et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce 41similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes 42alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei 43confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum 44id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei 45a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam 46et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me 47quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste 48et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere 49ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum 50Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum 51et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt 52et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt 53et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis 54centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste 55erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei 56inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei 57cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu 58hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus 59et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda 60et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit 61erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum 62altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum 63dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam 64iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore 65ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis 66illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus
Copyright information for
VulgJ