Proverbs 9
1sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem 2immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam 3misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis 4si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est 5venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis 6relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae 7qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi 8noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te 9da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere 10principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia 11per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae 12si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum 13mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens 14sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco 15ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo 16quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est 17aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior 18et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius
Copyright information for
VulgJ