Psalms 10

1in finem psalmus David va 2in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer va 3quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde va 4quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem quid fecit va 5Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum va 6Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam va 7pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum va 8quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius

va

Copyright information for VulgJ