Psalms 108

1in finem David psalmus va 2Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est va 3locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis va 4pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam va 5et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea va 6constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius va 7cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum va 8fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter va 9fiant filii eius orfani et uxor eius vidua va 10nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis va 11scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius va 12non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius va 13fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius va 14in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur va 15fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum va 16pro eo quod non est recordatus facere misericordiam va 17et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare va 18et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius va 19fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur va 20hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam va 21et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me va 22quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me va 23sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae va 24genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum va 25et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua va 26adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam va 27et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam va 28maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur va 29induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua va 30confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum va 31quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam

va

Copyright information for VulgJ