Psalms 134

1alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum va 2qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri va 3laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave va 4quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi va 5quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis va 6omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis va 7educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis va 8qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus va 9emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius va 10qui percussit gentes multas et occidit reges fortes va 11Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan va 12et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo va 13Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem va 14quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur va 15simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum va 16os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt va 17aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum va 18similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis va 19domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino va 20domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino va 21benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem

va

Copyright information for VulgJ