Psalms 138

1in finem David psalmus va 2Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam va 3intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti va 4et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea va 5ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam va 6mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam va 7quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam va 8si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades va 9si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris va 10etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua va 11et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis va 12quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius va 13quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae va 14confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis va 15non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae va 16inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis va 17mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum va 18dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum va 19si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me va 20quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas va 21nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam va 22perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi va 23proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas va 24et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna

va

Copyright information for VulgJ