Psalms 21

1in finem pro adsumptione matutina psalmus David va 2Deus Deus meus respice me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum va 3Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi va 4tu autem in sancto habitas Laus Israhel va 5in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos va 6ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi va 7ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis va 8omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput va 9speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum va 10quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae va 11in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu va 12ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet va 13circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me va 14aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens va 15sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei va 16aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me va 17quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos va 18dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me va 19diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem va 20tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice va 21erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam va 22salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam va 23narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te va 24qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum va 25timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me va 26apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum va 27edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi va 28reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium va 29quoniam Dei est regnum et ipse dominabitur gentium va 30manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram va 31et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi va 32adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit Dominus

va

Copyright information for VulgJ