Psalms 34

1huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me va 2adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi va 3effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum va 4confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala va 5fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos va 6fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos va 7quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam va 8veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso va 9anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo va va 10omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum va 11surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me va 12retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae va 13ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur va 14quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar va 15et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi va 16dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis va 17Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam va 18confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te va 19non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis va 20quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia * terrae loquentes; dolos cogitabant 21et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri va 22vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me va 23exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam va 24iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi va 25non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum va 26erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me va 27exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius va 28et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam

va

Copyright information for VulgJ