Psalms 36

1ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem va 2quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident va 3spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius va 4delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui va 5revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet va 6et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem va 7subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias va 8desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris va 9quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram va 10et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies va 11mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis va 12observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis va 13Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius va 14gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde va 15gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur va 16melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas va 17quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus va 18novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit va 19non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur va 20quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt va 21mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet va 22quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt va 23apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet va 24cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam va 25iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes va 26tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit va 27declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi va 28quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit va 29iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam va 30os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium va 31lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius va 32considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum va 33Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi va 34expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis va 35vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani va 36et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius va 37custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico va 38iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt va 39salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis va 40et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo

va

Copyright information for VulgJ