Psalms 38
1in finem Idithun canticum David va 2dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me va 3obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est va 4concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis va 5locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi va 6ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma va 7verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea va 8et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est va 9ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me va 10obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti va 11amove a me plagas tuas va 12a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane conturbatur omnis homo diapsalma va 13exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei va 14remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero va
Copyright information for
VulgJ