Psalms 43

1in finem filiis Core ad intellectum va 2Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis va 3manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos va 4nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis va 5tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob va 6in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis va 7non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me va 8salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti va 9in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma va 10nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris va 11avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi va 12dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos va 13vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris va 14posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro va 15posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis va 16tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me va 17a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis va 18haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo va 19et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua va 20quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis va 21si obliti sumus nomen Dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum va 22nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis va 23exsurge quare dormis Domine exsurge et ne repellas in finem va 24quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae va 25quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster va 26exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum

va

Copyright information for VulgJ