Psalms 51

1in finem intellectus David va 2cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech va 3quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate va 4tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum va 5dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma va 6dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam va 7propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma va 8videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent va 9ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua va 10ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi va 11confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum

va

Copyright information for VulgJ