Psalms 67
1in finem David psalmus cantici va 2exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius va 3sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei va 4et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia va 5cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius va 6patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo va 7Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris va 8Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma va 9terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel va 10pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam va 11animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus va 12Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa va 13rex virtutum dilecti *dilecti; et speciei domus dividere spolia va 14si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri va 15dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon va 16mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis va 17ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem va 18currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto va 19ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus va 20benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma va 21Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis va 22verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis va 23dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris va 24ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso va 25viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto va 26praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum va 27in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel va 28ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali va 29manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis va 30a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera va 31increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt va 32venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo va 33regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma psallite Deo va 34qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis va 35date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus va 36mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus va
Copyright information for
VulgJ