Romans 4
1quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem 2si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum 3quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam 4ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum 5ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam 6sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus 7beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata 8beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum 9beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam 10quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio 11et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam 12et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae 13non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei 14si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio 15lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio 16ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum 17sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt 18qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum 19et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae 20in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo 21plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere 22ideo et reputatum est illi ad iustitiam 23non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi 24sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis 25qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram
Copyright information for
VulgJ