Sirach 14
1beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti 2felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua 3viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum 4qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur 5qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis 6qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius 7et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam 8nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam 9insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam 10oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam 11fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer 12memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur 13ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi 14non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat 15nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis 16da et accipe et iustifica animam tuam 17ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum 18omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi 19alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur 20omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso 21et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo 22beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei 23qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens 24qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens 25qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum 26statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur 27protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet
Copyright information for
VulgJ