Sirach 25

1in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus 2concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes 3tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum 4pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum 5in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua 6quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium 7quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium 8corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei 9novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus 10homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum 11beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se 12beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti 13quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum 14timor Dei super omnia superposuit 15beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur 16timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei 17omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est 18et omnem plagam et non plagam videbit cordis 19et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris 20et omnem obductum et non obductum odientium 21et omnem vindictam et non vindictam inimicorum 22non est caput nequius super caput colubri 23et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa 24nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius 25et audiens suspirabit modicum 26brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam 27ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto 28ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie 29mulieris ira et inreverentia et confusio magna 30mulier si primatum habeat contraria est viro suo 31cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa 32manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum 33a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur 34non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi 35si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum 36a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur

Copyright information for VulgJ