Sirach 38

1honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus 2a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem 3disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur 4Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi 5nonne a ligno indulcata est amara aqua 6ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis 7in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius 8pax enim Dei super faciem terrae 9fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te 10averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum 11da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico 12etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria 13est enim tempus quando in manus eorum incurras 14ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum 15qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici 16fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius 17propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam 18[] 19a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem 20in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius 21non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum 22noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis 23memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie 24in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui 25sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur 26qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum 27cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum 28sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus 29sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur 30vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius 31cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione 32sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius 33in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam 34cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem 35omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est 36sine his omnibus non aedificatur civitas 37et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient 38super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur 39sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi

Copyright information for VulgJ