Song of Solomon 3
1in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni 2surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni 3invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis 4paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae 5adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit 6quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii 7en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel 8omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos 9ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani 10columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem 11egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius
Copyright information for
VulgJ