Song of Solomon 8
1quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat 2adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum 3leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me 4adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit 5quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua 6pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum 7aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum 8soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est 9si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis 10ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens 11vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos 12vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius 13quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam 14fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum
Copyright information for
VulgJ