Wisdom of Solomon 16

1propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt 2pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram 3ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam 4oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur 5etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur 6non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae 7qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem 8et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo 9illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari 10filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos 11in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio 12etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia 13tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis 14homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est 15sed tuam manum effugere inpossibile est 16negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati 17quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum 18quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem 19et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret 20pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem 21substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur 22nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans 23hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis oblitus est 24creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt 25propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt 26ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat 27quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat 28ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare 29ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua

Copyright information for VulgJ