Wisdom of Solomon 18
1sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant 2et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant 3propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti 4digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari 5cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam 6illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent 7suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum iniustorum autem exterminatio 8sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti 9absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes 10resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium 11simili autem poena servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus 12similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est 13de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse 14cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet 15omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit 16gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in terra 17tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati 18et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat 19visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent 20tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira 21properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus 22vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans 23cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam 24in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta 25haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit erat enim sola temptatio irae sufficiens
Copyright information for
VulgJ