1 Macc 13

Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda, et attereret eam. Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Ierusalem, et congregavit populum: et adhortans dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei fecimus pro legibus, et pro sanctis praelia, et angustias quales vidimus: horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel, et relictus sum ego solus. Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis: non enim melior sum fratribus meis. Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia. Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos: et responderunt voce magna dicentes: Tu es dux noster loco Iudae, et Ionathae fratris tui: pugna praelium nostrum: et omnia, quaecumque dixeris nobis, faciemus. 10 Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Ierusalem, et munivit eam in gyro. 11 Et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen, et eiectis his, qui erant in arce, remansit illic ipse. 12 Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Iuda, et Ionathas cum eo in custodia. 13 Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi. 14 Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Ionathae: et quia commissurus esset cum eo praelium, misit ad eum legatos, 15 dicens: Pro argento, quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis, propter negotia, quae habuit, detinuimus eum. 16 Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios eius obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum. 17 Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum, iussit tamen dari argentum, et pueros: ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israel, dicentem: 18 Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit. 19 Et misit pueros, et centum talenta: et mentitus est, et non dimisit Ionathan. 20 Et post haec venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam: et gyraverunt per viam, quae ducit Ador: et Simon, et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant. 21 Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias. 22 Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim. 23 Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Ionathan, et filios eius illic. 24 Et convertit Tryphon, et abiit in terram suam. 25 Et misit Simon, et accepit ossa Ionathae fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius. 26 Et planxerunt eum omnis Israel planctu magno, et luxerunt eum dies multos. 27 Et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu, lapide polito retro et ante: 28 Et statuit septem pyramidas, unam contra unam patri et matri, et quattuor fratribus: 29 et his circumposuit columnas magnas: et super columnas arma, ad memoriam aeternam: et iuxta arma naves sculptas, quae viderentur ab omnibus navigantibus mare. 30 hoc est sepulchrum, quod fecit in Modin, usque in hunc diem. 31 Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum. 32 Et regnavit loco eius, et imposuit sibi diadema Asiae, et fecit plagam magnam in terra. 33 Et aedificavit Simon praesidia Iudaeae, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris: et posuit alimenta in munitionibus. 34 Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni: quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti. 35 Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem: 36 REX Demetrius Simoni summo sacerdoti, et amico regum, et senioribus, et Genti Iudaeorum salutem. 37 Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus: et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus. 38 Quaecumque enim constituimus, vobis constant. Munitiones, quas aedificastis, vobis sint. 39 remittimus quoque ignorantias, et peccata usque in hodiernum diem, et coronam, quam debebatis: et siquid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium. 40 Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax. 41 Anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum Gentium ab Israel. 42 Et coepit populus Israel scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Iudaeorum. 43 In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam. 44 Et qui eruperant, erant intra machinam in civitatem: et factus est motus magnus in civitate. 45 Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus, et filiis supra murum scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna, postulantes a Simone dextras sibi dari, 46 et dixerunt: Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas et serviemus tibi. 47 Et flexus Simon non debellavit eos: eiecit tamen eos de civitate, et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum: 48 et eiecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros, qui legem facerent: et munivit eam, et fecit sibi habitationem. 49 Qui autem erant in arce Ierusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere, ac vendere: et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt, 50 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent: et dedit illis: et eiecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus: 51 et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel. 52 Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum laetitia. 53 Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant. 54 Et vidit Simon Ioannem filium suum, quod fortis praelii vir esset: et posuit eum ducem virtutum universarum: et habitavit in Gazaris.
Copyright information for VulgS