1 Macc 14

Anno centesimo septuagesimo secundo congregavit rex Demetrius exercitum suum, et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem. Et audivit Arsaces rex Persidis, et Mediae, quia intravit Demetrius confines suos, et misit unum de principibus suis ut comprehenderet eum vivum, et adduceret eum ad se. Et abiit, et percussit castra Demetrii: et comprehendit eum, et duxit eum ad Arsacem, et posuit eum in custodiam. Et siluit omnis terra Iuda omnibus diebus Simonis, et quaesivit bona genti suae: et placuit illis potestas eius, et gloria eius omnibus diebus. Et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum, et fecit introitum in insulis maris. Et dilatavit fines gentis suae, et obtinuit regionem. Et congregavit captivitatem multam, et dominatus est Gazarae, et Bethsurae, et arci: et abstulit immunditias ex ea, et non erat qui resisteret ei. Et unusquisque colebat terram suam cum pace: et terra Iuda dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum. Seniores in plateis sedebant omnes, et de bonis terrae tractabant, et iuvenes induebant se gloriam, et stolas belli. 10 Et civitatibus tribuebat alimonias, et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae. 11 Fecit pacem super terram, et laetatus est Israel laetitia magna. 12 Et sedit unusquisque sub vite sua, et sub ficulnea sua: et non erat qui eos terreret. 13 Defecit impugnans eos super terram: reges contriti sunt in diebus illis. 14 Et confirmavit omnes humiles populi sui, et legem exquisivit, et abstulit omnem iniquum et malum: 15 sancta glorificavit, et multiplicavit vasa sanctorum. 16 Et auditum est Romae quia defunctus esset Ionathas: et usque in Spartiatas: et contristati sunt valde. 17 Ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius, et ipse obtineret omnem regionem, et civitates in ea; 18 scripserunt ad eum in tabulis aereis, ut renovarent amicitias, et societatem quam fecerant cum Iuda, et cum Ionatha fratribus eius. 19 Et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Ierusalem. Et hoc exemplum epistolarum, quas Spartiatae miserunt: 20 SPARTIANORUM principes, et civitates, Simoni sacerdoti magno, et senioribus, et sacerdotibus, et reliquo populo Iudaeorum, fratribus, salutem. 21 Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nunciaverunt nobis de vestra gloria, et honore, ac laetitia: et gavisi sumus in introitu eorum. 22 Et scripsimus quae ab eis erant dicta in conciliis populi, sic: Numenius Antiochi, et Antipater Iasonis filius, legati Iudaeorum, venerunt ad nos, renovantes nobiscum amicitiam pristinam. 23 Et placuit populo excipere viros gloriose, et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti. 24 Post haec autem misit Simon Numenium Romam, habentem clypeum aureum magnum, pondo mnarum mille, ad statuendam cum eis societatem. Cum autem audisset populus Romanus 25 sermones istos, dixerunt: Quam gratiarum actionem reddemus Simoni, et filiis eius? 26 Restituit enim ipse fratres suos, et expugnavit inimicos Israel ab eis, et statuerunt ei libertatem, et descripserunt in tabulis aereis, et posuerunt in titulis in monte Sion. 27 Et hoc est exemplum scripturae: OCTAVA decima die mensis Elul, anno centesimo septuagesimo secundo, anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel, 28 in conventu magno sacerdotum, et populi, et principum gentis, et seniorum regionis, nota facta sunt haec: Quoniam frequenter facta sunt praelia in regione nostra. 29 Simon autem Mathathiae filius ex filiis Iarib, et fratres eius dederunt se periculo, et restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum, et lex: et gloria magna glorificaverunt gentem suam. 30 Et congregavit Ionathas gentem suam, et factus est illis sacerdos magnus, et appositus est ad populum suum. 31 Et voluerunt inimici eorum calcare, et atterere regionem ipsorum, et extendere manus in sancta eorum. 32 Tunc restitit Simon, et pugnavit pro gente sua, et erogavit pecunias multas, et armavit viros virtutis gentis suae, et dedit illis stipendia: 33 et munivit civitates Iudaeae, et Bethsuram, quae erat in finibus Iudaeae, ubi erant arma hostium antea: et posuit illic praesidium viros Iudaeos. 34 Et Ioppen munivit, quae erat ad mare: et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant, et collocavit illic Iudaeos: et quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis. 35 Et vidit populus actum Simonis, et gloriam, quam cogitabat facere genti suae, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia, et iustitiam, et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. 36 Et in diebus eius prosperatum est in manibus eius, ut tollerentur gentes de regione ipsorum, et qui in civitate David erant in Ierusalem in arce, de qua procedebant, et contaminabant omnia, quae in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati: 37 et collocavit in ea viros Iudaeos ad tutamentum regionis, et civitatis, et exaltavit muros in Ierusalem. 38 Et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium. 39 Secundum haec fecit eum amicum suum, et glorificavit eum gloria magna. 40 Audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici, et socii, et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose: 41 et quia Iudaei, et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum, et summum sacerdotem in aeternum, donec surgat propheta fidelis: 42 et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et ut constitueret praepositos super opera eorum, et super regionem, et super arma, et super praesidia: 43 et cura sit illi de sanctis: et ut audiatur ab omnibus, et scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione: et ut operiatur purpura, et auro: 44 et ne liceat ulli ex populo, et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum, et contradicere his, quae ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso: et vestiri purpura, et uti fibula aurea. 45 qui autem fecerit extra haec, aut irritum fecerit aliquid horum, reus erit. 46 Et complacuit omni populo statuere Simonem, et facere secundum verba ista. 47 Et suscepit Simon, et placuit ei ut summo sacerdotio fungeretur, et esset dux, et princeps gentis Iudaeorum, et sacerdotum, et praeesset omnibus. 48 Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis, et ponere eas in peribolo sanctorum, in loco celebri: 49 exemplum autem eorum ponere in aerario, ut habeat Simon, et filii eius.
Copyright information for VulgS