1 Macc 15

Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Iudaeorum, et universae genti: et erant continentes hunc modum: REX Antiochus Simoni sacerdoti magno, et genti Iudaeorum salutem. Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea: et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas. Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo. Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi: et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua: Ierusalem autem sanctam esse, et liberam: et omnia arma, quae fabricata sunt, et praesidia, quae construxisti, quae tenes, maneant tibi. Et omne debitum regis: et quae futura sunt regi, ex hoc, et in totum tempus remittuntur tibi. Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra. 10 Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone. 11 Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam. 12 sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus. 13 et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum: 14 et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt: et vexabant civitatem a terra, et mari, et neminem sinebant ingredi, vel egredi. 15 Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus, et regionibus scriptas, in quibus continebantur haec: 16 LUCIUS consul Romanorum, Ptolemaeo regi salutem. 17 Legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam, et societatem, missi a Simone principe Sacerdotum, et populo Iudaeorum. 18 Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille. 19 Placuit itaque nobis scribere regibus, et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum: et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. 20 Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum. 21 Siqui ergo pestilentes fugerint de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam. 22 Haec eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Arabae, et Arsaci, 23 et in omnes regiones: et Sampsamae, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Cortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen. 24 Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Iudaeorum. 25 Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens: et conclusit Tryphonem, ne procederet. 26 et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa: 27 et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo. 28 Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens: Vos tenetis Ioppen, et Gazaram, et arcem, quae est in Ierusalem, civitates regni mei: 29 fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo. 30 Nunc ergo tradite civitates, quas occupastis, et tributa locorum, in quibus dominati estis extra fines Iudaeae. 31 sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta: sin autem, veniemus, et expugnabimus vos. 32 Et venit Athenobius amicus regis in Ierusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum: et obstupuit: et retulit ei verba Regis. 33 Et respondit ei Simon, et dixit ei: Neque alienam terram sumpsimus, neque alienam detinemus: sed hereditatem patrum nostrorum, quae iniuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est. 34 Nos vero tempus habentes, vendicamus hereditatem patrum nostrorum. 35 Nam de Ioppe, et Gazara quae expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra: horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum. 36 Reversus autem cum ira ad regem, renunciavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa, quae vidit, et iratus est rex ira magna. 37 Tryphon autem fugit navi in Orthosiada. 38 Et constituit rex Cendebaeum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi. 39 Et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae: et mandavit ei aedificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem. 40 Et pervenit Cendebaeus Iamniam, et coepit irritare plebem, et conculcare Iudaeam, et captivare populum, et interficere, et aedificare Cedronem. 41 Et collocavit illic equites, et exercitum: ut egressi perambularent viam Iudaeae, sicut constituit ei rex.
Copyright information for VulgS