1 Macc 16

Et ascendit Ioannes de Gazaris, et nunciavit Simoni patri suo quae fecit Cendebaeus in populo ipsorum. Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam, et Ioannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel aliquoties. Nunc autem senui, sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra: auxilium vero de caelo vobiscum sit. Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites; et profecti sunt ad Cendebaeum: et dormierunt in Modin. Et surrexerunt mane, et abierunt in campum: et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum, et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipsorum. Et admovit castra contra faciem eorum ipse, et populus eius, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem, et transfretavit primus: et viderunt eum viri, et transierunt post eum. Et divisit populum et equites in medio peditum: erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis. Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus, et castra eius: et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt. Tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis: Ioannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam aedificavit: 10 et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igne. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Iudaeam in pace. 11 et Ptolemaeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Iericho, et habebat argentum, et aurum multum. 12 erat enim gener summi sacerdotis. 13 Et exaltatum est cor eius, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem, et filios eius, ut tolleret eos. 14 Simon autem, perambulans civitates, quae erant in regione Iudaeae, et solicitudinem gerens earum, descendit in Iericho ipse, et Mathathias filius eius, et Iudas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo: hic est mensis Sabath. 15 Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quae vocatur Doch, cum dolo, quam aedificavit: et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros. 16 Et cum inebriatus esset Simon, et filii eius, surrexit Ptolemaeus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium, et occiderunt eum, et duos filios eius, et quosdam pueros eius. 17 et fecit deceptionem magnam in Israel, et reddidit mala pro bonis. 18 Et scripsit haec Ptolemaeus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa. 19 Et misit alios in Gazaram tollere Ioannem: et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona. 20 Et alios misit occupare Ierusalem, et montem templi. 21 Et praecurrens quidam, nunciavit Ioanni in Gazara, quia periit pater eius, et fratres eius, et quia misit te quoque interfici. 22 Ut audivit autem, vehementer expavit: et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos: cognovit enim quia quaerebant eum perdere. 23 Et cetera sermonum Ioannis, et bellorum eius, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et aedificii murorum, quos extruxit, et rerum gestarum eius: 24 ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.
Copyright information for VulgS