1 Macc 5

Et factum est, ut audierunt Gentes in circuitu quia aedificatum est altare, et sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde: et cogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere de populo, et persequi. Et debellabat Iudas filios Esau in Idumaea, et eos, qui erant in Arabathane: quia circumsedebant Israelitas, et percussit eos plaga magna. Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via. Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus, qui in eis erant. Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum: et commisit cum eis praelia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos: et cepit Gazer civitatem, et filias eius, et reversus est in Iudaeam. Et congregatae sunt gentes, quae sunt in Galaad adversus Israelitas, qui erant in finibus eorum ut tollerent eos: et fugerunt in Datheman munitionem, 10 et miserunt litteras ad Iudam, et fratres eius, dicentes: Congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant: 11 et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus: et Timotheus est dux exercitus eorum. 12 Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis. 13 Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt: et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros. 14 Et adhuc epistolae legebantur, et ecce alii nuncii venerunt de Galilaea conscissis tunicis, nunciantes secundum verba haec: 15 dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone: et repleta est omnis Galilaea alienigenis, ut nos consumant. 16 Ut audivit autem Iudas, et populus, sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis. 17 Dixitque Iudas Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilaea: ego autem, et frater meus Ionathas ibimus in Galaaditim. 18 Et reliquit Iosephum filium Zachariae, et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudaea ad custodiam: 19 et praecepit illis, dicens: Praeestote populo huic: et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur. 20 Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galilaeam: Iudae autem octo millia in Galaaditim. 21 Et abiit Simon in Galilaeam, et commisit praelia multa cum gentibus: et contritae sunt gentes a facie eius, et persecutus est eos usque ad portam 22 Ptolemaidis: et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum, et accepit spolia eorum, 23 et assumpsit eos, qui erant in Galilaea, et in Arbatis cum uxoribus, et natis, et omnibus quae erant illis, et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna. 24 Et Iudas Machabaeus, et Ionathas frater eius transierunt Iordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum. 25 Et occurrerunt eis Nabuthaei, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia, quae acciderant fratribus eorum in Galaaditide, 26 et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim: hae omnes civitates munitae, et magnae. 27 Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die. 28 Et convertit Iudas, et exercitus eius, viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igne. 29 Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem. 30 Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, et ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas, et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos. 31 Et vidit Iudas, quia coepit bellum, et clamor belli ascendit ad caelum sicut tuba, et clamor magnus de civitate: 32 et dixit exercitui suo: Pugnate hodie pro fratribus vestris. 33 Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione. 34 Et cognoverunt castra Timothei quia Machabaeus est, et refugerunt a facie eius: et percusserunt eos plaga magna. et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum. 35 Et divertit Iudas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam: et occidit omnem masculum eius, et sumpsit spolia eius, et succendit eam igni. 36 Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis. 37 Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem. 38 Et misit Iudas speculari exercitum: et renunciaverunt ei, dicentes: Quia convenerunt ad eum omnes gentes, quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis: 39 et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in praelium. Et abiit Iudas obviam illis. 40 Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Iudas, et exercitus eius ad torrentem aquae: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum: quia potens poterit adversum nos. 41 si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum. 42 Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens: Neminem hominem relinquatis: sed veniant omnes in praelium. 43 Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritae sunt omnes gentes a facie eorum, et proiecerunt arma sua, et fugerunt ad phanum, quod erat in Carnaim. 44 Et occupavit ipsam civitatem, et phanum succendit igne cum omnibus, quae erant in ipso: et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Iudae. 45 Et congregavit Iudas universos Israelitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iuda. 46 Et venerunt usque Ephron: et haec civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat. 47 Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus: et misit ad eos Iudas verbis pacificis, 48 dicens: Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram: et nemo vobis nocebit: tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire. 49 Et praecepit Iudas praedicari in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco. 50 et applicuerunt se viri virtutis: et oppugnavit civitatem illam tota die, et tota nocte, et tradita est civitas in manu eius: 51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia eius, et transivit per totam civitatem super interfectos. 52 Et transgressi sunt Iordanem in campo magno, contra faciem Bethsan. 53 Et erat Iudas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Iuda: 54 et ascenderunt in montem Sion cum laetitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace. 55 Et in diebus, quibus erat Iudas, et Ionathas in terra Galaad, et Simon frater eius in Galilaea contra faciem Ptolemaidis, 56 audivit Iosephus Zachariae filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et praelia quae facta sunt, 57 et dixit: Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quae in circuitu nostro sunt. 58 Et praecepit his, qui erant in exercitu suo, et abierunt Iamniam. 59 Et exivit Gorgias de civitate, et viri eius obviam illis in pugnam. 60 Et fugati sunt Iosephus, et Azarias usque in fines Iudaeae: et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo millia viri, et facta est plaga magna in populo: 61 quia non audierunt Iudam, et fratres eius, existimantes fortiter se facturos. 62 Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israel. 63 Et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum. 64 Et convenerunt ad eos fausta acclamantes. 65 Et exivit Iudas, et fratres eius, et expugnabant filios Esau in terra, quae ad Austrum est, et percussit Chebron et filias eius: et muros eius, et turres succendit igni in circuitu. 66 Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam. 67 In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in praelium. 68 Et declinavit Iudas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni: et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Iuda.
Copyright information for VulgS