1 Chronicles 2

Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar, et Zabulon, Dan, Ioseph, Beniamin, Nephthali, Gad et Aser. Filii Iuda: Her, Onan, et Sela. hi tres nati sunt ei de filia Suae Chananitidis. Fuit autem Her primogenitus Iuda, malus coram Domino, et occidit eum. Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara. omnes ergo filii Iuda, quinque. Filii autem Phares: Hesron et Hamul. Filii quoque Zarae: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Darda, simul quinque. Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel, et peccavit in furto anathematis. Filii Ethan: Azarias. Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Ierameel, et Ram, et Calubi. 10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Iuda. 11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz. 12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai. 13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Aminadab, tertium Simmaa, 14 quartum Nathanael, quintum Raddai, 15 sextum Asom, septimum David. 16 quorum sorores fuerunt Sarvia, et Abigail. Filii Sarviae: Abisai, Ioab, et Asael, tres. 17 Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismahelites. 18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Ierioth: fueruntque filii eius Iaser, et Sobab, et Ardon. 19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb, Ephratha: quae peperit ei Hur. 20 Porro Hur genuit Uri: et Uri genuit Bezeleel. 21 Post haec ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quae peperit ei Segub. 22 Sed et Segub genuit Iair, et possedit viginti tres civitates in Terra Galaad. 23 Cepitque Gessur, et Aram oppida Iair, et Canath, et viculos eius sexaginta civitatum. omnes isti, filii Machir patris Galaad. 24 Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quae peperit ei Assur patrem Thecuae. 25 Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus eius, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia. 26 Duxit quoque uxorem alteram Ierameel, nomine Atara, quae fuit mater Onam. 27 Sed et filii Ram primogeniti Ierameel, fuerunt Moos, Iamin, et Achar. 28 Onam autem habuit filios Semei, et Iada. Filii autem Semei: Nadab, et Abisur. 29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quae peperit ei Ahobban, et Molid. 30 Filii autem Nadab fuerunt Saled, et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis. 31 Filius vero Apphaim, Iesi: qui Iesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai. 32 Filii autem Iada fratris Semei: Iether, et Ionathan. Sed et Iether mortuus est absque liberis. 33 Porro Ionathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Ierameel. 34 Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum Aegyptium nomine Ieraa. 35 Deditque ei filiam suam uxorem: quae peperit ei Ethei. 36 Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad. 37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed, 38 Obed genuit Iehu, Iehu genuit Azariam, 39 Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa. 40 Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum, 41 Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama. 42 Filii autem Caleb fratris Ierameel: Mesa primogenitus eius, ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron. 43 Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma. 44 Samma autem genuit Raham, patrem Iercaam, et Recem genuit Sammai. 45 Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur. 46 Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez. 47 Filii autem Iahaddai, Regom, et Ioathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph. 48 Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana. 49 Genuit autem Saaph pater Madmena, Sue patrem Machbena, et patrem Gabaa. Filia vero Caleb, fuit Achsa. 50 Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim. 51 Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader. 52 Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, Qui videbat dimidium requietionum. 53 Et de cognatione Cariathiarim, Iethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitae, et Esthaolitae. 54 Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, Coronae domus Ioab, et Dimidium requietionis Sarai. 55 Cognationes quoque scribarum habitantium in Iabes, canentes atque Resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinaei, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.
Copyright information for VulgS