1 Chronicles 7

Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Iasub, et Simeron, quattuor. Filii Thola: Ozi et Raphaia, et Ieriel, et Iemai, et Iebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti. Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael, et Obadia, et Ioel, et Iesia, quinque omnes principes. Cumque eis per familias, et populos suos, accincti ad praelium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios. Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt. Filii Beniamin: Bela, et Bechor, et Iadihel, tres. Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Ierimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quattuor. Porro filii Bechor: Zamira, et Ioas, et Eliezer, et Elioenai, et Amri, et Ierimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi, filii Bechor. Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti. 10 Porro filii Iadihel: Balan. Filii autem Balan: Iehus, et Beniamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar. 11 omnes hi filii Iadihel, principes cognationum suarum, viri fortissimi, decem et septem millia, et ducenti ad praelium procedentes. 12 Sepham quoque, et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher. 13 Filii autem Nephthali: Iaziel, et Guni, et Ieser, et Sellum, filii Bala. 14 Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque eius Syra peperit Machir patrem Galaad. 15 Machir autem accepit uxorem filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae. 16 et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen eius Phares: porro nomen fratris eius, Sares: et filii eius, Ulam, et Recen. 17 Filius autem Ulam, Badan. hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse. 18 Soror autem eius Regina peperit Virumdecorum, et Abiezer, et Mohola. 19 Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam. 20 Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius eius, Thahath filius eius, Elada filius eius, Thahath filius eius, huius filius Zabad, 21 et huius filius Suthula, et huius filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum. 22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius ut consolarentur eum. 23 Ingressusque est ad uxorem suam: quae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset: 24 filia autem eius fuit Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara. 25 Porro filius eius Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan, 26 qui genuit Laadan: huius quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama, 27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Iosue. 28 Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran ac Occidentalem plagam Gazer et filiae eius, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Asa cum filiabus eius. 29 Iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius: Dor et filias eius: in his habitaverunt filii Ioseph, filii Israel. 30 Filii Aser: Iemna, et Iesua, et Iessui, et Baria, et Sara soror eorum. 31 Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith. 32 Heber autem genuit Iephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum. 33 Filii Iephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Iephlat. 34 Porro filii Somer: Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram. 35 Filii autem Helem fratris eius: Supha, et Iemna, et Selles, et Amal. 36 Filii Supha: Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Iamra, 37 Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Iethran, et Bera. 38 Filii Iether: Iephone, et Phaspha, et Ara. 39 Filii autem Olla: Aree, et Haniel, et Resia. 40 Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum aetatis, quae apta esset ad bellum, viginti sex millia.
Copyright information for VulgS