1 Corinthians 1

Paulus vocatus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, Ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis, cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi, in omni loco ipsorum, et nostro. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu: quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia: sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi, qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Iesu Christi. Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii eius Iesu Christi Domini nostri. 10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia. 11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos. 12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephae: ego autem Christi. 13 Divisus est Christus: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? 14 Gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum, et Caium: 15 nequis dicat quod in nomine meo baptizati estis. 16 Baptizavi autem et Stephanae domum: ceterorum autem nescio si quem alium vestrum baptizaverim. 17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. 18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem, qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. 19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. 20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? 21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. 22 Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: 23 nos autem praedicamus Christum crucifixum: Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, 24 ipsis autem vocatis Iudaeis, atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia: 25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. 26 Videte enim vocationem vestram fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: 27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: 28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea, quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret: 29 ut non glorietur omnis caro in conspectu eius. 30 Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio: 31 ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.
Copyright information for VulgS