1 Kings 4

Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel: et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdotis: Elihoreph, et Ahia filii Sisa scribae: Iosaphat filius Ahilud a commentariis: Banaias filius Ioiadae super exercitum: Sadoc autem, et Abiathar sacerdotes. Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis: et Ahisar praepositus domus: et Adoniram filius Abda super tributa. Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius: per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant. Et haec nomina eorum: Benhur, in monte Ephraim. Bendecar, in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan. 10 Bethhesed in Aruboth: ipsius erat Socho, et omnis terra Epher. 11 Benabinadab, cuius omnis Nephath Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem. 12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthana subter Iezrael, a Bethsan usque Abelmehula e regione Iecmaan. 13 Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothiair filii Manasse in Galaad, ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas. 14 Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim. 15 Achimaas in Nephthali: sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio. 16 Baana filius Husi, in Aser, et in Baloth. 17 Iosaphat filius Pharue, in Issachar. 18 Semei filius Ela, in Beniamin. 19 Gaber filius Uri, in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhaei et Og regis Basan, super omnia quae erant in illa terra. 20 Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque laetantes. 21 Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna secum a flumine terrae Philisthiim usque ad terminum Aegypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae eius. 22 Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae, et sexaginta cori farinae, 23 decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium. 24 Ipse enim obtinebat omnem regionem, quae erat trans flumen, quasi a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu. 25 Habitabatque Iuda, et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis. 26 Et habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currulium, et duodecim millia equestrium. 27 Nutriebantque eos supradicti regis praefecti: sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo. 28 Hordeum quoque, et paleas equorum, et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex, iuxta constitutum sibi. 29 Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in littore maris. 30 Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum, 31 et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahitae, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. 32 Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina eius quinque millia. 33 Et disputavit super lignis a cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete: et disseruit de iumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus. 34 Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam eius.
Copyright information for VulgS