2 Macc 11

Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis, et propinquus, ac negotiorum praepositus, graviter ferens de his, quae acciderant, congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Iudaeos, existimans se civitatem quidem captam Gentibus habitaculum facturum, templum vero in pecuniae quaestum, sicut cetera delubra Gentium, habiturum, et per singulos annos vaenale sacerdotium: nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat. Ingressus autem Iudaeam, et appropians Bethsurae, quae erat in angusto loco, ab Ierosolyma intervallo quinque stadiorum, illud praesidium expugnabat. Ut autem Machabaeus, et qui cum eo erant, cognoverunt expugnari praesidia, cum fletu et lacrymis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel. Et ipse primus Machabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis. Cumque pariter prompto animo procederent, Ierosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare. 10 Ibant igitur prompti, de caelo habentes adiutorem, et miserantem super eos Dominum. 11 Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos: 12 universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. 13 Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans, factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebraeos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos: 14 promisitque se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et regem compulsurum amicum fieri. 15 Annuit autem Machabaeus precibus Lysiae, in omnibus utilitati consulens: et quaecumque Machabaeus scripsit Lysiae de Iudaeis, ea rex concessit. 16 Nam erant scriptae Iudaeis epistolae a Lysia siquidem hunc modum continentes: LYSIAS populo Iudaeorum salutem. 17 Ioannes, et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea, quae per illos significabantur, implerem. 18 Quaecumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et quae res permittebat, concessi. 19 Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo. 20 De ceteris autem per singula verba mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum. 21 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta. 22 Regis autem epistola ista continebat: REX Antiochus Lysiae fratri salutem. 23 Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam, 24 audivimus Iudaeos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Graecorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua. 25 Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes iudicavimus, templum restitui illis, ut agerent secundum suorum maiorum consuetudinem. 26 Bene igitur feceris, si miseris ad eos, et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant. 27 Ad Iudaeos vero regis epistola talis erat: REX Antiochus senatui Iudaeorum, et ceteris Iudaeis salutem. 28 Si valetis, sic estis ut volumus: sed et ipsi bene valemus. 29 Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos. 30 His igitur, qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis, 31 ut Iudaicis utantur cibis, et legibus suis, sicut et prius: et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his, quae per ignorantiam gesta sunt. 32 Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur. 33 Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die. 34 Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: QUINTUS Memmius, et Titus Manilius legati Romanorum, populo Iudaeorum salutem. 35 De his, quae Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus. 36 De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus. 37 Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis. 38 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici.
Copyright information for VulgS