2 Macc 2

Invenitur autem in descriptionibus Ieremiae prophetae, quod iussit eos ignem accipere qui transmigrabant: ut significatum est, et ut mandavit transmigratis. Et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini, et non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea, et argentea, et ornamenta eorum. Et alia huiusmodi dicens, hortabatur ne legem amoverent a corde suo. Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum, et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hereditatem. Et veniens ibi Ieremias invenit locum speluncae: et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit. Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum: et non potuerunt invenire. Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos, dixit: Quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat: et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat haec. Magnifice etenim sapientiam tractabat: et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis, et consummationis templi. 10 Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo, et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo, et consumpsit holocaustum. 11 Et dixit Moyses, eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est. 12 Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem. 13 Inferebantur autem in descriptionibus, et commentariis Nehemiae haec eadem: et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros, et Prophetarum, et David, et epistolas Regum, et de donariis. 14 Similiter autem et Iudas ea, quae deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. 15 Si ergo desideratis haec, mittite qui perferant vobis. 16 Acturi itaque purificationem scripsimus vobis: bene ergo facietis, si egeritis hos dies. 17 Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hereditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem, 18 sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub caelo in locum sanctum. 19 Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit. 20 De Iuda vero Machabaeo, et fratribus eius, et de templi magni purificatione, et de arae dedicatione: 21 sed et de praeliis, quae pertinent ad Antiochum Nobilem, et filium eius Eupatorem: 22 et de illuminationibus, quae de caelo factae sunt ad eos, qui pro Iudaeis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent, 23 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges, quae abolitae erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis. 24 Itemque ab Iasone Cyrenaeo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare. 25 Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, 26 curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio: studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare: omnibus autem legentibus utilitas conferatur. 27 Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum, et sudoris assumpsimus. 28 Sicut hi, qui praeparant convivium, et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus. 29 Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes. 30 Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est: ei vero, qui pingere curat, quae apta sunt ad ornatum, exquirenda sunt: ita aestimandum est et in nobis. 31 Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiae congruit auctori: 32 brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est. 33 Hinc ergo narrationem incipiemus: de praefatione tantum dixisse sufficiat. stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.
Copyright information for VulgS